- TABELLIONES Inquisitionis
- TABELLIONES Inquisitionisquos et Notarios et Secretarios vocant, denuntiationes, accusationes et omnia causarum acta scribunt. Nec scribunt solum, sed etiam diligenter explicare et exrendere debent in processu accidentia testificantis, et denuntiantis vel inquisiti; ut, si faciei color mutatus est, si trepidat, si balbutiendo loquitur, si frequenter excreando aut exspuendo interrogationem divertere conatur, si vox tremula redditur, aut quid simile patitur: ne possit argut Iudex, quod absque indiciis inquisitum torqueri iusserit. Plura de iis, vide apud Phil. Limborch. Historiâ Inquisitionis, l. 2. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.